Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
piendi perpetuum silentium est impositum. Anno MCCCLXV. Originales in archiuo Vespriin. CLV. Abbatis de Zircz contradictoriae. A. 1365. Abbas monasterii B. V. de Zircz ideo non vult restituere decimas in quinque villis suis, quia quasdain literas inuenisset, pro se militantes; verum quia tam ex propria etiam eius fassione intelligere fuisset, quod Dominus Episcopus ac Capitulum Veszprim in possessione decimarum, vtpote Sool, Kuodvar, Berend, Sz. Kiraly Menjke, Szolos, et medietatis villae Bolde, semper extitissent, mandato Ludouici regis, medio hominis sui regii exmissi, in dominium earumdem decimarum Episcopatus et Capitulum introductum est. Qua occasione homines dictarum villarum decimas Episcopo ac Capitulo Wesprim. sicut antea, praestiterunt, ita in posterum quoque se extradaturos , spoponderunt. A. MCCCLXV-o." Orig. in archiuo Weszprim. CLVI. Stephanus Uroscius Imperator Rasciae bene de se meritis insulam Melitam confert. A. 1365. Cum in conspectum nostrum venerint Bascia Baroncellus Bivovichius vir nobilis Imperii nostri, itemque Tryphon, (ilius Michaelis Bucchiae, ob eorum egregiam erga nos fidem, et praeclara in rempublicam nostram merita, illis dono dedimus et tradidimus Insulam Melitam, cum plena potestate abalienandae, vel dotis vel donationis nomine, itemque Ecclesiis, quibuscunque voluerit, attribuendae, et