Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

pro testianonio fide dignum, quo praesente homo suus regius ab omnibus , quibus incumberet, sciret et inquireret de praemissis omnimodam veritatem, et posthaec secundum quod vobis constaret veritas praemissorum, sibi fideliter rescribatis. Vos igitur mandatis et praeceptis regiae Exceilentiae oblempe­rare cupientes, vna cum Blasio filio Albusz de Ga­mas, homine regio, ad praemissa iVlandata regia exe­quenda religiosum virum, Dominumfratrem Petrum, Custodem, vnum ex vobis in testimonium transmi­sissetis fide dignum, qui reuersi retulissent, quod ipsi die Dominico proximo ante festum Beati Cle­mentis Papae in anno Domini MCCCXLIV. praete­ritum, a quibus decuisset et licuisset, a Nobilibus et Ignobilibus, specialiter a vicinis et commetaneis praefatorum Stephani, filii Cherke , Joannis , Simo­nis, Ladislai et Martini indagata et vestigata verita­te diligentissime inquirendo, sciuissent, quod me­morati Stephanus, filius Cherke, Joannes filius Mi­chaelis, Simon filius Petri, Ladislaus filius Thomae, et Martinus de Gamas liberae conditionis homines fuissent, et a progenie ipsorum extitissent. Ipse igi­tur Dominus Ludouicus Rex huiusmodi querimoniis praedictorum Joannis et Martinv, in sua et dictorum proximorum suorum de Gamas personis suae Maie­stati porrectis regio inclinatus fauore, tenorem di­ctarum Literarum Vestrarum Inquisitionalium de verbo ad verbum confirmasset. In quarum contrari­um Blasius Saccrdos, legitimus Procurator iam dicti quondam Domini Ludouici regis , Literas aflir­inatorias eiusdem Domini Ladislai Palalini, septimo die congregationis suae generalis Vniuersitati Nobi­lium iam dicti Comitatus Somogiensis feria quarta proxima post festum — Anno eiusdeni MCCCLX VIII.

Next

/
Thumbnails
Contents