Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

ex :genle iuslitia, cl crescenle ipsius contumacia, vel­lemus procedere viis et remediis opportunis. Quia vero sepedictus Bernabo, prout veridica dicti Co­mitis relatione comperimus, pia mansuetudiuis rio­stre monita surda aure pertrausiens, premi >sa adim­plere contempsit, et sic in sua contumacia spiritu permansit et permanet indurato, nobisque et sacrO Imperio non obedit, nec erubuit, nec erubescit pro­missorum, que nobis fecit, — continendam pertinaci negligentiam preterire, omnium electorum princi­pum tam ecclesiasticorum, quam secularium acce­dente consilio, quorum rata sententia liquido defi­niuit, quod ipse Bernabo aduersus honorem sacri imperii, manifeste deliquit, ipsum animo delibera­to, non per errorem , aut improuide , sed de certa nostra scientia, ab omnibus vicariatibus, quos pro nobis et sacro Imperio hactenus gessisse dinoscilur, priuamus, ac deponimus ab eisdem, adimentes o­mnem potestatem, auctoritatem, et bagliam, qui­bus quauis ratione vel causa nostris et sacri Imperii vice et nomine fretus est hactenus, aut fungi poterat. quouismodo, omnes etiam et singulas literas. quas desuper a nostra maiestate, aut quouis alio obtinuis­seprobatur, in omnibus suis tenoribus, sentenliis, punctis- et clausulis, de verbo ad verbum prout scipte sunt, eiiam si de his lure vel consuetudine in in presentibus deberet mentio fieri specialis, aut te­nor earum ex integro deberet in presentibus conti­neri, de certa nostra scientia et de Imperatorie ple­nitudine potestatis reuocamus, eumque velut nostruqi et Imperii sacri rebellem, et hostem publicum esti­mamus. Nec non auxiliatores, violatores complices et subditos ipsius, et omnes simpliciter eidem, cu­iuscunque nobiiitatis, status, gradus nationis seu

Next

/
Thumbnails
Contents