Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
clesiaslica sacramenta ministrare et ipsorum corpora cum decesserint in dicli monasterii cimiterio sepelire felicis recordacionis Clementis PP. V. predecessoris nostri et alia qualibet constitutionibus contrariis nequaquam obstantibus licite ualeant, iure tamen parochialis ecclesie et cuiuslibet alterius in oranious semper saluo, uobis et ipsis fralribus qui ibidem deputati pro tempore fuerint, vt praefertur auctoritate aposlolica despeciali graciatenore praesentium indulgemus. Nulli ergo oranino hominum liceat lianc paginam nostre concesssonis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare praesumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beati Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Auinion. II. kal. Januarii pontilicatus nostri anno septimo." L. bullae pend. Ex originali arcliiui nostxn. CYIII. Capitulum Strigoniense bullam Joannis XXII, PP. pro monialibus de Veteribuda transcribit. A. 1358. Nos Capitulum Ecclesiae Strigoniensis memorie commendantes, tenore praesenciura significamus quibus expedit vniuersis. Quod frater Johannes Lector de ordine fratrum minorura et cappellanus domine regine Vngariae ad nostram personaliter accedendo presenciam, ad mandatura eiusdem domine regine exhibuit nobis quamdam vnam bullam sanctissimi Patris videlicet Johannis PP. XII. tenoris infrascripti, petens nos, ut tenorem eiusdem de verbo ad verbum rescribi, nostroque sigillo consignari faciendo, eisdem domine regine, et per consequens Abbatissis et conuentibus monialium ordinis sancte clare siue sancti damiani dare dignaremur, quia in specie