Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

Naues eorumdem Ciuium Nostrorum cum Vinis one­ratas praesumsistis occasione Tributi arestare. Qua propterea Fidelitati Vestrae firmissimo Regio sub edicto praecipientes mandamus, quatenus stalim vi­sis praesentibus, praedictas Naues eorumdem, ac Vina in eisdem contenta in praesentia JNicolai Filii Joannis Aulae Nostrae Juuenis hominis Nostri de Aula Nostra specialiter transmissi absque ornni Tri­buto admittatis secure pertransire. Si vero secus fe­ceritis, ex tunc in Termino, quem idem homo No­ster vobis assignabit, propria in persona comparere debeatis coram Nobis, rationem transgressionis Man­dati mei regalis reddituri. Datum Budae in Domini­ca Esto mihi Anno Domini 1356. L. S. Indidera. " XCI. Idem Ciuitati Poson. liberum salis Austriaci vsum concedit, A. 1356. Ludouicus Dei gratia RexHungariae ad vniuer­sorum notitiam tenore praesentium volumus perue­nire, quod nos commodis et profectibus fidelium nostrorum Ciuium et Hospitum Ciuiiatis nostrae Po­soniensis iibenter intendere cupiientes, ipsis pro eo­rum et iam dictae Ciuitatis nostrae melioramento, vt sicut hactenus theutonicalibus Salibus vsi sunt, sic deinceps eisdem vti valeant, de gratia concessimus speciali, mandantes uniuersis et singulis, quorum interest firmiter et expresse, quatenus supradictos Ciues et Hospitcs nostros de Posonio in vsu praefa­torum Salium non praesumant aliqualiter sub obten­tu nostrae Dilectionis et Gratiae impedire. Datum Vyssegrad Feria secunda proxima post Festum Nati­uitatis Virginis Gloriosae sub Anno Domini Millesi­mo CCCLVI.

Next

/
Thumbnails
Contents