Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

specturis, Capitulum Ecclesiae de Keo salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam tam praesentium , quam futurorum harum serie volumus peruenire: Quod accedens ad nostram praesentiam I)iscretus Yir Magister Nicolaus, officialis de Vylak et Procurator Magnifici viri Domini Nicolai Konth, regni Hungariae Palatini et Judicis Cumanorum, exhibut Nobis quasdam Iiteras Priuilegiales serenis­simi Principis Domini Domini Ladislai, Illustris Re­gis Hungariae, felicis recordationis, sub dupplici si­gillo eiusdem confectas; petens Nos vice et nomine Domini sui, humili precum instantia, quod quia easdem Literas ad diuersa Loca propter viarum di­scrimina in specie portare, seu deferre non aude­rent; ideo ipsas Literas de verbo ad verbum tran­sumi et in Literis nostris transcriptoriis eidem dare et concedere dignaremur; quarumquidem Literarum tenortalis est: Lad i slaus (vide supra ad an. 1274.) Nos igitur ipsius Domini Nicolai Konth Regni Hun­gariae Palatini iussis et legitimis petitionibus annuen­tes, saepedictas Literas priuilegiales non abrasas, non cancellatas, nonabolitas, nec in aliqua sui par­te viciatas, de verbo ad verbum transcnbi fecimus, et sub pendenti sigillo nostro eidem duximus conce­dendas. Datum in festo Beatorum Philippi et Jacobi Apostolorum. Anno Domini Millesimo tercentesimo quinquagesimo quinto." L. S. Ex archiuo Camerali. Anno 1 35 6. LXXXVIII. Ludouicus R. H. priuilegium suum quo literat Ladislai pro Nobili­bus de Riucse concessas transumsit, ac rati habuit, anno eo­dem etiam in copia elargitur. A. 1356. Nos Ludouicus, Dei gratia, rex Hungariae,

Next

/
Thumbnails
Contents