Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

g) Lucrum Camerae extorquendi: Andr. A. 1222. art. 23. „Lucri Camerae dicatores, generali­ter dicendo, nihil plus, quam tres grossos recipere valeant et extorquere." Lud. Decr. art. 5. „Lucrum Camerae vti sub Sigismundo et Alberto exigatur." Vlad. decr. I. art. 16. h) Tributa a teloniis et nundinis exigendi, aut ea aliis condonandi: „Quisque Comitum in Comita­tu suo, tertiam partem habeat de tributo; rex ve­ro ad plenum , de tributo o m n i u m similiter duas partes habeat. u Col. decr. I. art. 78. „De tributis autem et vectigalibus, sicut Comitibus tertiam par­tem, ita decimam quoque Episcopis censemus. L. c. cap. 25. „Comites iure sui Comitatus tantum fru­antur; scilicet cibriones , tributa, boues et duas partes castrorum rex obtineat." And. Decr. A. 1222. art. 29. „Quae autem in dotem (monasterii Bakon­bel) contuli, propriis volui vocabulis exprimere : vi­delicet tributa de foro reginae, et de foro Zill; et de portu Arpas, in Raba; de portu et de foro Comarin." S. Steph. anno 1037. Cf. Decr. Alber­ti art 19. i) Tricesimas desumendi; loca earum defigen­di. Sigismundus Decr. II. art. 15. Confer: Emerici Ladislai Chuni, Ludouici, etc. regum ordinationes quam plurimas in Codice. k) Census moderatos a Ciuitalibus liberis ac re­giis, bonis item Coronae percipiendi: ab iis enim praedia duntaxat Seruientium regis et Ecclesiarum sunt excepta: And. Dec. anni 1222. art. 3. Cf III. 18. Constit. Item: StCphani V. anno 1271. „Dein­de singulis annis in ramis Palmarum monetam 110­strae Camerae regiae cum omni reuerentia suscipe­re, solenniter permittere currere, ac lucrum Came-

Next

/
Thumbnails
Contents