Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

bus suis ciuilibus Posonii tentis , collectam et onera in medium ciuitatis supportare iubet. A. 1354. Ludouicus Dei gratia Rex Hungai-iae Fideli suo Magistro Praeposito Djmisiensiensi Salutem et Gra­tiam. Fideles Ciues et Hospites Nostri de Posonio Nobis et eorum Litteris querulose intimarunt, quod Yos nec de propriis Bonis Yestris, nec de Bonis Fra­trum Yestrorum, Haeredum videlicet quondam Co­mitis Jacobi Judicis Posoniensis in ipsa Ciuitate, in Territoriis eiusdem liabitis, aliquam collectam dare et soluere intenderitis cum eisdem. Cum tamen fe­re tertiam partem cum praedictis fratribus Yestris in Censibus, reditibus, Yineis, Domibus, ac aliis diuersis vtilitatibus conseruaretis Ciuitatis Nostrae antediclae, insuper praedicti fideles Ciues et lio­spites Nostri vobis et vestris fratribus, in quibus­libet aquisitionibus vestris plenam Justitiam exliibe­rent, vos vero ipsis e conuerso quoad ipsorum aqui­sitiones nullam faceretis responsiuam, caeterum vos post obitum praedicti Jacobi Judicis vniuersa Defen­dicula eiusdem Ciuitatis abslulissetis, et nunc erga "vos haberetis; quare Fidelitati Vestrae firmiter prae­cipimus per praesentes, quatenus a modo etdeinceps, de omnibus praemissis desistatis, et Collectam Ciui­tatis et caetera honera et negotia eiusdem vna cum praedictis CiuibusNostris communiter tollerando sup­portetis, nec vos ad praemissa a consortio Commu­nitatis retrahatis, et praedicta Defendicula ipsius Ci­uitalis per vos ablata reddi facialis; aliud, sicut Man­dati Nostri transgessores effici pertimescitis, non fa­cturi in praemissis. Datum Budae feria 5-a prox. post festum Exaltationis S. Crucis, Anno Domini MCCCLIV. Ex orginali.

Next

/
Thumbnails
Contents