Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

abstulissent, ipsumque procuratorem interfecissent, dictos etiam nostrum et capituli liomines captiuassent, tribus diebus ac noctibus in suis viticulis detinentes, equos et vestes eorum auferen. Et quia nos in regno nostro talia perpetrata conuiuentibus oculis pertrans­ire non velimus, igitur volumus, et Yestrae fideli­tati firmo damus in percepto , quatenus mox visis praesentibus , duos ex vobis fide dignos cum dictis nobilibus puellis et testimonio Capituli Iionorabilis Sanctae Strigoniensis Ecclesiae, quod serie prae­sentium ad id transmilti iubemus, ac homine nostro de Aula nostra specialiter ad hoc destinato, trans­mittatis, qui simul et vbique ad intticem proceden­tes, ab omnibus, a quibus decuerit, et hcuerit, palam et occulte, super praemissis diligenter inqui­ren. sciant et inquirant omnimodam veritatem, et posthac prout exinde vobis veritas constiterit, in ve­stris literis nostrae fideliler rescribi faciatis Maiestati Datum — Anno MCCCLIII. E form. solen. Styli p. 15. Annnm rei gestae innuit uexu»» cum praecedentibus. LXXII. Relatorias eiusdem in Comitatus super inquisitione peracta. A. 1353. Serenissimo Principi Domino suo Ludouico, Dei gralia, Regi Hungariae, — Comes de — et Judlium de epdem, se ipsos ad omnia genera man­datorum cum obsequio fidelitatis, Literas Vestrae Excellentiae, per Vos nobis destinatas honore, quo decuit recepimus in haec verba: Eudouicus (vt su­pra.) Nos igitur mandatis vestris obtemperantes, vt tenemur, duos ex nobis et vtique fide dignos , vi­delicet Comitem J. de — et — de — transmisi-

Next

/
Thumbnails
Contents