Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
LXlX. Idem Comes ac Comitatus causa in eadern prohibitorias edit.. A. 1352. Nos Magister — Comes, et Judices Nobilium Comitatus Hevesujvar, signifiaamus — quod duae nobiles Dominae, filiae Dominae — de — pro se et pro Domina matre ipsarum ac in puero germano earum, in sede iudiciaria nostra, nostram personaliter adeuntes praesentiam — de — a solutione tot marcarum pro homicidio — condam fratris ipsarum per eumdem — vt dicitur interempti, coram nobis facienda — fratrem vero ipsarum a receptione praelibatarum tot marcarum , prohibuerunt et inhibuerunt, coram nobis, hac proceaentes ratione, quod ipse dictum — pro facto ipsius homicidii in Curiam regiae Maiestalis, et ad specialem praesentiam Dominae Reginae, facta euocatione, sub testimonio Capituli Ecclesiae A. contra se, et diclam Dominam matrem ipsarum iam ad causam altra\issent, Datum Agriae. etc. L. c. p. 14. txx. Iidem in eadem causa lytrum recipi recusatum in sequestrum apud se depositum attestantur. A. 1352. Nos Magister — Comes, et Judices Nobilium Comitatus H. Uj. significamus: Quod — de — die — post festum — Anno videlicet Natiuitatis MCCCLlI. coram nobis dixit sub foedere protestationis, quod licet lpse iuxta continentiam aliarum literarum nostrarum compositionalium , et obligatorialium, ab — de — die — tot marcas pro expeditione mortis — fralris sui recipere debcret