Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
ciuessui, Dei timore poslposito, homimimque verecundia retroiecta et penitus muneribus et deliciis allecti, specialiterque ob fauorem dictae proximitatis ipsorum, veri consilii a tramite diuertentes, tanquam furem et latronem de hac Ciuitate exulare facere conarentur, et ideo ipsum omnibus rebus suis mobilibus et immobilibus, non de iure sed de facto, priuassent, et quia ipse sic se indebite turbatum fuisse, et in rebus suis spolialum , ac domiciliis et liaereditatibus per omnia priuatum cognouisset, et insuper sentiret annotatum — filium — aduersarium suum per auxilium et consilium ac fauorem memoratorum consanguineorum suorum finaliter in mortem suam anhelare debere. Ob hoc ipse volens praeuenire, quam praeueniri a sententia iniqua , et Judicatu praetactorum Judicis et Juratorum et Senatorum ipsius Ciuilatis se eximendo, eosdemque Judices et Juratos ac proximos dicti — filii — vlpote — — — et — in praesentiam Regiae Maiestatis appellaret et appellauit coram nobis se et totam familiam suam ac res suas, si quae a praedatione suorum aduersariorum remansissent , protectioni eiusdem Domini regis committendo coram nobis; petens per nos etiam in testimonium dictae appellationis suae dari literas nostras testimoniales. JNos itaque communi iuslitiae annuentes, et petitionibus, eidem •— filio — fauorabiliter inclinati literas nostras concessimus sigillo nostro consignatas, in testimonium praemissorum. Datum vt supra. E form. solenn. Styli p. 33. 34.