Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
cesi Weszprimiensi, more antiquo, soluantur Episcopo Vesprimiensi. Anno MCCCLII. Orig. in archiuo Vesprim. LXI. Ludouicus R. II. possessiones Borch et Eolved Archiepiscopo Strigon. confert. A. 1352. Ludouicus, Rex Hun.gariae, possessiones Borch et Eolved Archiepiscopo Strigoniensi confert. Anno Domini MCCCLIl." Originales in archiuo Primatiali capsa N. nro 19. LXII. Mandatum Ludouici 1. de a. 1352. ut Mercatores et Viatores per Tributum Reginae Genitricis suae in Vereknje habitum transeant. Ludouicus Dei gratia Rex Hungariae fidelibus suis vniuersis Mercalbribus et Viatoribus, quibus praeseutes ostendentur, salutem et gratiam. Dicit nohis Jakus Judex Ciuitatis Posoniensis, quod vos dimissis iustis semitis et viis vestris, per viam Vereknye vocatam , sub officiolatu suo existentem, transeuntibus, per falsas semilas et vias ire consvessetis, per quod Tribulum Dnae lleginae Genitricis nostrae carissimae in dicta viila Vereknye habitum annihilari et aboliri coepisset. Cum autem nos ipsum Tributum dictae Dominae Reginae annihilari non velimus, volumus, et fidelitati vestrae firmiter et di^tricte Regio sub edicto praecipiendo mandamtis, quatenus dimissis falsis semitis et viis vestris, per iuslas ac consuetas semitas et vias vestras ad dictum Tributum ipsius Dominae lleginae transeuntes ire debealis, et ibi iustum et consuetum Tributum vestrum