Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
Deliberatum est. Homo Palatinalis Nicolaus filius Simonis de Valy et Testimonium Capituli Budensis praedictas Literas priuilegiales, ac alias Causas rescriptionales Capituli Strigoniensis sub impensione Capilis sigilli Palatinalis in Trapello inclusas 3-o die Natiuitatis B. JoannisBaptistae in medium dicti Capituli Strigoniensis deferant, per Capitulum aperiri faciant, originale priuilegii exquiratur, et reinuentum ipsum originale et transcriptum sub capite sigilli Palatinalis transmissum in simul praelegatur, conferatur et an idem transcriptum ab originali non discrepet? attendatur, atque tum tenor originalis Priuilegii reinuenti ipsi Palatino rescribatur, transcriptum vero praedictum sub sigilio capitulari retineatur, ac praemissorum series ad octauas festi Natiuitatis Joannis Baptistae per Capitulum Budense rescribatur. Rescripsit demum Capitulum Budense omnia ellectuata esse ynice quod formam originalis Priuilegii ex eo , quia per omnia cum transcripto misso concordasset, ipsum Capitulum Strigoniense rescribere noluisset. Petrus filius Pauli coram ipsis non fuisset, nec temporibus ipsorum sed antecessorum emanasset. Quo insufficiente et causa ad octauas Michaelis prorogata, intermedio tempore vero Acto• re Petro filio Pauli demortuo et causa in relictam eius Dominam Magocs et Paulum filium deuoluta, Tandem iterum D e I i b e r at u m est: Ut homines PalatinalesUza filius Corardi velNicolaus fiiius Gaab, Michael filius Gundyr, Michael fiiius Beke, Simon fdius Gyrolth, Thomas filius Dominici pro parte Actoris, item Benedictus filius Theiitheiis de R a us a, Donk filius Nicolai de Damsa, Andreas filius Alexii filii Konth de Skarus, Joannes filius Laugeus pro Incatto cum testimonio Capituli Budensis