Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

Georgius filii Jacobi, Stephanus Tieferiches , Petrus Wyernte, Albertus Striis, Petrus Marczolfi, Ylri­cus de Seuslann, Stephanus Kathine, Hertlinus Striiz et Jacobus Reichardi Jurati, caeterique Ciues Ciui­tatis Posoniensis tenore praesentium significamus, quibus expedit vniuersis: Quod coram nobis consti­tuti discreti viri Dominicus Eysenreieh frater quondam Conradi Judicis de Siindorf, Martinus Fiilmetsch, Petrus et Johannes filii Jacobi Striiz, Laurentius et Petrus filii Pelri, Jacobi et Michaelis eiusdem Petri Gen. pro se et Benedicta eius vxore profitebantur vnanimiter voce concordi, se de consensu et com­muni consilio ac fauore omnium amicorum et Hae­redum suorum Domum quondam Conradi de Siin­dorf, iacentem in Ctte nostra ex opposito Monaste­rii Fratrum Minorum, quae ad ipsos Jure haeredi­tario post mortem quondam Margarethae pra-edicti Conradi de Siindorf filiae noscitur peruenisse, rite, legitime et rationabiliter vendidisse pro Centum et triginta Libris Denarior. Wienen. anliquor., Discre­to et Honesto Viro Dno Jacobo Dyeparti tunc tem­poris Judici nostro et suis Haeredibus, in quibus etiam Centum et Triginta Libris Denariorum supra­dictus Eysenreich caeterique omnes et singuli prae­scripti ipsis plenarie et inlegraliter per dictum Dnum Jacobum Judicem satisfactuin fore recognouerunt, ipsamque Domum coram nobis eidem Domino Jaco­bo Judici et suis Haeredibus libere resignauerunt, nomine ipsorum et omniuin Ilaeredum eorum con­sentientes, quod idein Dommus Jacobus Judex et sui Haeredes de caetero ipsarn Domum possideant, et omne Jus, quod ipsis in eadem Domo compete­batteneant et pacifice valeant possidere, ac de ipsa Domo vendendi, obligandi, seu modo, quo

Next

/
Thumbnails
Contents