Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

anno 1301. quibus magistri Petrus C. Neugrad, et Castellanus de Zonda, nec non Dionisius Banus de Zewrino ac magister Dapiferorum filii Comitis Nico­lai, filii Ivanchae de Genere Bolugh cum Petro, et Pethew filiis Nicolai fiiii Oth de eodem Genere, ra­tione Castri Bohvgli, et eius appertinentiarum Me­lechdyhegy, Budik., Stylusche , Spanmezew ex in­fidelitate eorumdem filiorum Nicolai filii Oth sibi col­latorum, amicam ineunt conuentionem, pro parte Nicolai Sclauoniae, et Croatiae Bani, Ivanka, Ma­gistri Dapiferorum Castellano , et Jacobo filiis magi­stri Petri de Zech de Genere Bolugh, nec non alio­rum de eodem Genere, transumit, et confirmat, solenni Priuilegio 15-o Calendas Maji anno 1347. Ex originali. XXIX. Capitulum Strigon. literas suas anna 1341. emanatas pro Thoma quondam Vaiuoda Transilu. priuilegialiter elargitur. A. 1347. Nos Capitulum Ecclesiae Strigoniensis , omnibus Christi fidelibus , praesenlibus pariter et futuris pre­sentium notitiam habituris , salutem in Domino sem­piternam. Ordo suadet aequitatis et nostrae conue­nit considerationi, vt ea, quae iuris ordine proces­serunt, illibata conseruentur, et quae digne petun­tur, gratiose admittantur. Proinde ad vniuersorum tam praesentium, quam futurorum notitiam harum serie volumus peruenire: Quod vir Magnificus Tho­inas, quondam Vaiuoda Transiluan. nunc Comes de Keue, et de Karasov, ad nostram accedendo prae­sentiam , exhibuit nobis quasdam literas nostras clausas infrascripti tenoris petendo nos, vt praedi­ctas Literas nostras in formam nostri priuilegii redi­gi faceremus, vberiorem ad cautelam. Quarum te-

Next

/
Thumbnails
Contents