Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
I 79 venientes et prouenire debentes, propter dilectionem et fauorem coniugalem eidem Jacobo marito suo remisisset et relaxasset, et coram nobis in vita pariter et in morte pure et simpliciter remisit et relaxavit. in perpetuo, pleno iure. Itaque eundem Jacobum maritum suum et ipsius lieredes quoslibet ac suas possessiones vniuersas deinceps penitus et per omnia, ratione predictarum dotis et rerum paraphernalium suarum reddidit expeditos, quietos et absolutos viua voce et nullo vnquam temporis in vprocessu proximorum suorum, nec per ipsam aliqualiter requirendas Datum iu festo sancte Trinitatis Anno Domini MCCCL. septirno. L. S. in forma clausa. Ex origin. collectionis Nicol. Jankovics. LXXXIX. C. Nicolaus de Zech iura regia i n Comitatu Beregh requirit. A. 1357. Nos Comes Nicolaus de Zeech, Judex Curiae Serenissimi Principis Domini Ludovici, Dei gratia incliti regis Hungarie, Comitatusque de Trencsin tenens honores, memorie commendamus, tenore presentium significantes, quibus expedit vniversis: Quod cum predictus Dominus noster Rex pro recuperatione que occupata tenerent, discretum viruin Dominum Paulum Praepositum Sebenicensem et Magistrum Simonem, filium Stephani de Sancto Salvatore vices gerentem Domini Andree Vayuode Transiivaniensis, homines suos regios speciales duxisset destinandos, fidelibus suis honorabili Capitulo Ecclesie Agriensis firmiter precipiendo mandasset, quatenus vnum ex ipsis de simplici canonia maiori dignitate prefulgentem pro testimonio transmitteret, quo presente prefati homines ipsius Regiae Maiestatis de premissis dili-