Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
cnpasse, et ad castrum regiun? Sasko applicuisse, Ladislaum vero eas nonnisi penes illud detinuisse. Caeterum Ladislaus, filius Zabonya, annis 1365, 1566 et initio 1367 erat Supremus Comes Posoniensis testantibus pluribus diplomatibus. Ge. Gyurikovics. LXI. Slephanus, JBanus totius Sclavoniae, priuilegium Belae IV. Comitibus Baboneg et Stephcino concessum ad cautelam transcribit. A. 1352. Nos Steplianus, totius Selavon. et Croat. Banus, memoriae commendantes, tenore praesentium, significamus quibus expedit vniuersis: Quod in congregatione nostra generali vniuersis Nobilibus etcuiusuis conditionis, praeeminentiae et status hominibus, in regno Sclauoniae existentibus publica proclamatione facta feria secunda proxima post festum Beati Martini Confessoris Zagrabiae celebrata, Comes Duym, filius Radoslai, filii Baboneg, de medio aliorum causidicorum consurgendo exhibuit nobis quoddam priuilegium Excellenlissimi Principis Domini Belae, olim illustris regis Hungariae, felicis recordationis, tenoris infrascripli, petens nos cum instantia, vt quia ipsurn priuilegium ad exhibendum in suis causis, in specie » propter viarum discrimina, per suos procuratores destinare formidaret; ideo ipsum priuilegium de verbo ad verbum praesentibns litteris nostris priuilegialibus inseri faceremus et transcribi ad cautelam, cuius priuilegii tenor talis est: Bela (v. supra ad annum 1256). Nos igitur ipsum priuilegium non abrasum, non cancellatum, necinaliqua sui parte vitiatum, de verbo ad verbum praesentibus inseri fecimus et transcribi. Datum Zagrabiae tertio die congregationis nostrae praenotalae. Anno Dom. millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo. E collectione Gyurikovicsiana.