Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

— — — calcavimus Imbrum, Ivimus in fluctu sicco pede, praebuit amplas Nix spatiosa vias : praeduris gentibus acre Intulimus bellum, pars altera castra locavit, Miscuimus pugnas, munitas cepimus urbes , Firmaque disruptis deiecimus oppida muris, Nunc ripas Scythici victor Rex contigit Istri, Densaque per latos figens tentoria campos, Ad tuan os Princeps haec splendida moenia misit Annua praelargi patris solatia vestri Sumere tempus adest; sanctus quae praebuit ille Vos etiam praebere decet, si foedera pacis Intemerata tibi, si mavis pacta manere, Debita quaerenti transmittere munera Regi. Talia jactantem nulla commotus in ira < Tranquillus princeps oculis pietate serenis Aspexit juvenem placidoque haec edidit ore: Quod tua ventosis inflata suberbia verbis Iactitat, ignavae mentis deformia nudat: Quid profugos Iaudas ? famaque attolis inani Extorrem populum? quae fortia regna subegit Effera gens Avarum ? Proprias defendere terras Non potuit, sedesque suas fugitiva reliquit. Tu velut ignarus falsis rumoribus audes Vana loqui, turpique dolo nova somnia fingis. Ergo signa rneis Cagan contraria signis Ferre parat, lituosque mihi, campumque minatur Gens Avarum , ni pacta damus ? Terrore putatis Id nostrum fecisse Patrem, miseratus Egenis

Next

/
Thumbnails
Contents