Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
nubio ad Ethil seu Volgam, ait. Itaque supra Chazaros infra Morduanos; Kioviensibus proin hi contra Magyaros suppetias ferre facile poterant. Haiton Armenus itineris sui cap. V. describit regnum Cumaniae, cuius limites ad meridiem ita describit: ex f arte meridiei protenditur nsque ad quoddarn ttumen magnum, quod reperitur in urbe, quae vocatur Ethil." Quo satis indicat, Cumaniam ad Volgam fuisse extensara. Fuisse autem Cumaniam ex occidentali ripa fluminis Volga, patet inde, quod eodem capite nonnullos Cumanos ponat coluisse versus montem Cocas, qui non alius a Caucaso est: cum illi ad orientem opponat mare Caspium. De Chuzuris: Chazari Crimaeam, ac totum tractum ad Tanaim colebant, ac Russis ad Doneczum urbem Sarcel obiecerunt. Turcae autem eorum ac Turcomanorum cognati, tenuerunt ab hinc omnia, ad Dnieper, et Danubium usque; quum intei ea Paczinacitae inter Tanaim maiorem (Volgam) et Jaikum habitarent." Ita coll. rer. Russ, Miilleri tom. II. p. 72. edit. Petrop A. 1732 „Ut autem Chazari ad originem fere Doneczi urbem Sarcel posuerunt, ad commercium tutum reddendum; ita ad huius cum maiore confluentiam Tanaim urbem olim positam instaurarunt eadem de causa." Ibid p. 73. Anno 860. Chazari Polonos. Severios, Vatizos, et Kiovienses tributarios habebant, Tributum in pellibus consistebat Ibid. tom. I. p. 9. Anno 884. Olegus, Rurici, imperii Russici Statoris , cognatus ac filii eius Ijroris impuberis tutor, adversus Severios expeditionem suscipit; qui hactenus Chazaris subditi erant, illosque ab horum iugo liberat." Ibid. tom. I. p. 10. A. 885. Radomensem tractum idem Oleg Chazaris eripuit; et ita sensim supremum ins in omnes liussicas nationes paravit.' 4 Ibid. Olga, Suetoslai uxor, ab huius morte, urbem Sarcel occupavit, pulsis inde Chazaris ante annum 988. Sarcel autem est hodie Bielosorod. Igitur ab hinc Chazarorum potentia minui coepit. 4' Ibid. p. 76. A. 1023. Mitislaus, frater Jaroslai Ducis, ope Chazarorum et Cozakorum magnum Ducem Jaroslaum ^ggreditur. t 4 Ibid. Guilelmus Rabruquisius A. 1213. die 7-a Maii Constantinopoli per Euxinum profectus in Chazariam venit; cuius limites ita describit: ut ab oriente urbem Cherzonam (Kersch,) ab ortu civitatem Matercam (seu Matricain) ad ostia Tanais,