Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

Simile testimonium apud Vitsen/ Nord. en Ost Tartarye, edit. alt. Lond. p. 776. Hic et illud addere libuit, quod Samoscius in Mss. originum Hungariae adfert: „Proximis annis ad Amuratlien Turcarum Imperatorem ex vetere illa iVIagyarum patria legatum Constantinopolim venisse ab fidedignis, et quorum auctoritas in conspicuo est, accepi. Is gratiam* atcjue amicitiam publice privatimque regi petiturus tam honorifice a Turcarum tyranno acceptus fuisse traditur, ut rex iliorum esse videretur. Ubi vero Europaeum Ungarum ibi esse cognovisset (aderat autem a Caesare Rudolpho ad Turcam missus magnae pru­dentiae et virtutis) ad se invitatum comiter patrio sermone, quem orator Caesareus intelligeret, allocutus est. etc. Ultro citroque habito colloquio , audio (inquit ille) vos alienigenarum contubernio promiscue permisceri, Cum orator Caesareus an­nuisset, ita quandoque usu solitum venire; tum ille haec, inquit, est ratio, quod: martia illa in­doles, qua quondam toti Europae et Asiae terrori fuistis, sensim in vobis exoleverit, externoque hosti praeda facti estis. Nos vero Aborigines vestri ita generis prosapiam tuemur , ut extero­rum affinitatem ad nos corrivari ex vetere gentis instituto capitale censeamus. Unde fit, ut asperis barbarisque septa gentibus vetus illa et intaminata natio suismetipsorum viribus quantumuis infestos hostes ab omni aevo sustinere valeat etc." Hucus­que Samoscius apud Topeltinum orig. Transil. Cap. 4. Praefatio Joannis Lascony requisitoris Eccle­siae Albensis Transilvanae, in primum volumen Protocoli Capituli Ecclesiae Orodiensis ab anno Domini 1496 — usque annum 1521. continuatum sequentia habet: „Utra virtute, sapienti ne altae

Next

/
Thumbnails
Contents