Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

Kio nominatam; deinde transierunt alpes, tandem devenerunt in confinium regni Pannoniae, ad ter­ram, quae nunc Erdel vocitatur. Inuitis gentibus memoratis." P. II. c. I. §. 26. Confirmant itineraria Seculi XIII. Frater Julianus (Jngaros, quosquaerebat, invenit iuxta fluvium magoum Ethil. Qui eo viso , et quod esset CJngarus intellecto, inadventu ipsius non modicum sunt gavisi, circumdantes eos per domos et villas, et de rege ac regno Chri­stianorum fratrum ipsorum fideliter requirentes. Sciunt etiarn per revelationem antiquoruin, quod isti Hungari ab ipsis descenderent, sed ubi essent ignorabant. Gens Tartarorum vicina est." 1. c. Fr. Joannes Plan-Carpinus: ,,A Tanai venimus tandem Etiliam, maximum flumen , est enim quadruplo maius, quam Sequana , et pro­fundissimum, tendens in lacum, sive quoddam mare, quod modo vocant Hircan — Sed Isidorus Tocat illud mare Caspium. Postquam iueramus duodecim diebus ab Ethilia invenimus magnum flumen , quod voeant Jagag , et venit ab Aquilone de terra Pascatir descendens in praedictum mare. De illa regione Pascatir exierunt Hunni, qui postea dicti sunt Hungari. — Quod scio de terra Pascatir, scio per Fratres Praedicatores, qui fuerunt illuc ante adventum Tartarorum" I. c. p. 278 — 9. §. 27. Consentiunt Intinerantes posteriores: Veronensis: Exstat, inquit, adhuc altera Hun­garia, nostrae huius, de qua sermo est, mater, lingva et moribus simiiis." Apud AeneamSilviuin Hist. Europae Cap. I. Pater de Societa te Jesu: „Et vero me­moriac proditum est, Patrem deSocietale, natione

Next

/
Thumbnails
Contents