Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
avevere. Lateres admoduni lati, probeque compacti, fundamenta item doinorum marmorea argumento «unt, aedes non inelegantes incoluisse. Hegis habitatio ad Cumam (Cubam) fluvium sita fuit ; cuius palatia, quamlibet ruinosa, supersunt adhuc ; locum (pagenses) barbara lingva Hiingarum vocitant , eic. Scribebain in Astracan iuxta niare Caspium die 2-a Aprilis 1725, Cognatus vester Sainuel Turkolyi m. p* §. 25. CJgores Albi bello eontra Persas gesto inclaruerant: Theophanes Chorographus testaturt ,;Heraciius Augustus cum per Lazorum provinciam in Persidem, a cuius rege Chosroe bello dissidebat, irrumpere conaretur, indidem legatos curn donis ad Turcorum Principem deslinat, quibus eum ad beili contra Persas societatem alliceret, is statim a inense Seplembri (Anno Heraclii XVII. Christi 618) copias cum Duce Imperatori tradit. Quibuscum in Persidem irruens, oppida subvertit atque ignis delubra prosternit — Turci vero incumbentem hyemem prospicientes — societate belli deserta (per portam Caspiam) redierunt." Edit. Yen. p. 295. Paris p. 209 — 210. Per hos Turcos Ugros Albos intefligendos esse, fauces Caucasi incolentes , Nestor, Scriptor fide dignissimus, evincit: ,,Ugri, ait, imperante Heraclio, qui adversus Chosroem Persarum regem, bellum gerebat, innotescere coeperunt: Hieraus kamen die weissen Ugren— diese Ugren fingen an unter Herrschaft des Zars Iraklis bekannt zu werden, welcher mit dem Persischen Zaren Chosroa Krieg gefiihrt hatte." Alpes Caucasias ab ipsis etiam Ugorias vocat: edit. Scherer p. 45 — 41. editionis Schlotzer P. II. p. 114. CI. Chr. Engel testimonio hoc Nestoris statuit Ungaros sub Heraclio primum lmperatore coepisse existere. Nec lepidius quidquain, nsc falsius: nec enim dicit Nestor: Diese Ungern fiengen an L U seyn,