Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

Petersburg 1776. 4. Tli. II. p. 12. Pallas, Reisen L. c. III. p. 525. Cf. Herodot IV. 21—25. Pli­nius Hist. Nat. VI. 24. Diogenes Periergetes Orb. del. V. 753. Abel Remusath, nouveaux melanges asiatiques. Paris 1829. 8. Tom. I. p. 09. Hayton Hist. Orient. apud Bergeron Wovages faites princi­pal. en Asie. Haye 1735. 4. p. 10. 70. etc. 11. Regionis Uralianae oris rudibus li­neamentis adumbratis ad quaestionis momentum delapsi sumus. Accolarum nomina communia et propria fuere. C o m m u n i a antiquitus : 1) Jyrcae seu Turcae „Post hanc solitu­dinem declinantem magis ad venium subsolanum, incolunt Tyssagetae, natio copiosa et propria, et e venatu victitans. His contigui et in iisdem ha­bitantes locis sunt, quibus inditum nomen est Jyrcae (IVQXCCL) et ipsi e venatione victitante^" He­rodot L. IV. n. 21. Per Jyrcas intelligendos esse Turcas Graecorum, significavit Josephus Hammer in lingvis orientalibus versatissimus. V. Wiener Jahrbiicher der Litteratur LXXVI. Band pag. 188— 190. 2) Scythae, Persis S a c a e, antiquis Ara­mi: „Ultra flumen Jaxarte (Rha , W olga) quod Scythae Sylin vocant, sunt Scytharum populij Persae illos Sacas in universum appellaverunt a proxima gente ; antiqui Aramos" Plin. Ilist. Nat. VI. Cap. 9. „Gens Scytharum est populosissima , magis versusSeptemtrionem habitans, quam vllae aliae nostri orbis : et quamvis non prorsus arctico polo subjecta, in eo tamen sita paralello, qui maxime omnium quotquot universum orbem cir­cumscribunt, versus Septemtrionem porrigitur, vt et veterum Historiarum scriptores nobis tra­diderunt, et nos, quantum licuit, diuturna ex-

Next

/
Thumbnails
Contents