Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

genere progressiuo, palam vel occulte, aut aliquo fraudulencie coloreque sito, per se eciam vel per alium, annotatam diuisionein, in toto, vel in ali­qua sui parte retractare attemptaret, pars hoc fa­ciens , contra partem ipsam diuisionem tolleran­tem, in centum marcis sine porcione Judicis, an­te litis ingressum dependendis, conuinceretur eo facto. Presentes autem dum ad nos reportate fue­rint, ob maiorem rei euidenciam in formam no­stri priuilegy redigi faciemus. Datum in quinde­nis diei Cynerum Anno Domini MCCCXLVII. Nota: In Anonymo Belae Notario cap. 32. legitur. „Postea Dux Arpad et sui nobiles hinc egressi ( nernpe ex Ze­remsu seu moderuo Szerencs. in C. Zemplen ) venien­tes usque ad Jluuium Naragy (modo Ndrad in Com. Borsod) et castra metali sunt iuxta riuulos aquarum, a loco illo qui nunc dicitur Casu, ubi etiam dedit ter­ram magnam Ousadunec patri Ursuur , et ibi postea Vrsuur filius eius ad caput eiusdem fluminis castrum construxit, quod nunc castrum Ursuur nominatur. Fuit autem Ousad pater Ursuur 5-tus Qux Cnmanorum , unde patet Thyboldianos successores supradictos per sexum femineum usque Arpadi in Hungariam ingres­sum ascendere, suasque terras ex. eiusdem primaria donatione tenere — sed lxaec tu amice cum melius scias , melius deduces — aestiinabisque Arpadi sagaci­tatem ac ergaCumanos liduciam, quibus dextrum latus ac dorsum contra Moravos firmare voluit antequamDu­cetn Bihariensem, Gvulam, et Salanum adgrederetur. Nota bene. Hae Divisionales recurrunt etiam in Ju­diciariis Nicolai de Gara Palatini de anno 1415 expe­ditis Visegradi, 38. die octauarum festi Beati Jacobi Apostoli. XX.VII' Comitatus Gomdr contra Joannem de Puthnoh vio­lentum inquirit. A. 1347. Inquisitoriae Jacobi, Joannis, filiorum Nico­lai, filii Bachiz, Villermi Palatini Vice-Comitum Comitatus Guinur, et quatuor Judlium eiusdcm

Next

/
Thumbnails
Contents