Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

bus octavis eodem Georgio personaliter, pro pre­dictis vero dominabus predicto Matliya de My­balkfoulva coram nobis comparentibus, quamvis idem Georgius in predictis quarta filiali et dote ac rebus perapliernalibus eisdem dominabus se non teneri dixerit et allegaverit et ad hoc probandum qnoddam privilegium excellentissimi Principis con­dam Domini Ladislai Hungarie regis illustris coram nobis exhibuerit et in ipso privilegio manifeste apparuerit, quod Paulus Plebanus de Apoldyo et predictus Poka, frater eius tunc innobiles et in­possessionati predictam possessionein Pokafolva, que tunc Ladnuk et Kissebbkerethnuk vocabatur pro meritoriis servitiis eorum ipsis et ipsorum he­redibus ex donatione et collatione predicti domini Ladislai regis perpetualiter obtinuerint et licet no­men predicti Phylippi fratris eorundem Pauli Ple­bani et Poka dicto privilegio insertum non fuerit, tamen quia ipse Georgius, filius Busow, hoc, quod medietas dicte possessionis ipsum Paulum Pleba­num tangens ex donatione et commissione eius­dem Pauli Plebani solum et in solidum ad ipsum Poka, avum suum, remanserat et devoluta exsti­tit, nec per litteras et instrumenta nec etiam per aliquam efficacem racionern probare et decJarare potuit; ideo nobis et iudicibus nobilium ac uni­versis nobilibus regni nobiscum tunc pro tribu­nali sedentibus expresse videbatur et visum fuit determinare , quod eadem medietas prefate pos­sessionis ipsum Paulum Plebanum tangens, ab eo­dem Paulo Plebano moriente ratione fraternitatis eidem Poka et Philippo fratribus suis communiter videlicet ad ipsum Phylippum eodem modo sicut ad ipsum Poka remanere debebat, ac diu reman­sisset et devoluta exstitisset et sic prefate domine

Next

/
Thumbnails
Contents