Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

Nobiles infrascripti , per idem Capitulum modo praelibato requisiti quasi uno ore dixissent, quod ipsi a Patribus, et Progenitoribus, et comprovin­cialibus Nobiiibus saepe audivissent, quod iidem Tliomas et Dominicus modo praescripto invicem in Linea generationis , et propingvitatis connexi extitissent , et ex eo ex eisdem Possessionibus , praefatus Magister Petrus diclus Chirke, portio­nes pro se posset vendicare. Per omnia vero prae­dictorum Nobilium praemissa attestatio — — — — — — videlicet Joannes filius eiusdem Micha­elis de Szurdok, Demetrius filius Petri, filii Luca­tii de Lipold, Lucasius filius Alexandri dicti Ke­tzer de Eadem, Petrus et Stephanus filii Thomae, Thomas filius Michaelis dicti Ketzer de Eadem Lipold , dictum fuisse XIV vel XY — — — ac Petrus filius Joannis, filii Tuanozra , de Somos. Iterum Leonardus Petrus , et Nicolaus filii descen­dentes de Lapispatak^ Joannes filius eiusdem Leo­nardi — — — — — considerare potuisset De­cem et octo , vel decem et novem annorum, ac Aegidius filius Joannis de Gigene Nobiles genera­tionis Abba supradicti. Quibus sic peractis prae­fati 3/agistri Petrus, filiusNicoIai Laurentius de Yi­tez, Demetrius et Simon de Bertold cum caeteris fratribus, et proximis praesente attacto Capitulo pers. praesentes tresNobiles infra nominandos pro suis testibus in dicti Capituli Agriensis praesenti­am adduxerunt , quorum unus videlicet Petrus filius Ladislai — — — — ad Sancta Dei Evan­gelia ac fidem suam Deo debitarn requisitus dixis­set. Quod memoratus Petrus dictus Chirke anno­tato Dominico filio Lach in Divisionali generatio­nis Linea non altinuisset, nec aliquae portiones de iam dictis possessionibus, ratione praescriptac 15 *

Next

/
Thumbnails
Contents