Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
de Poli, in sua et Laurentii, Stephani, Michaetis et Pauli fratrum suorum, ac Petri, Nicolai etMichaelis, filiorum Thomae dicti Chirke de Ida, personis ad praesentiam eiusdem Comitis CapeJlae regiae accedens per modum protestationis, eidem significare curasset. Quod sicut ipsi percepissent, Petrus, filius quondam Nicolai Vaivodae, Petrus, filius Michaelis de Gogy, Laurentius de Vitez ac Demetrius etSimon deBertoId universas possessiones et possessionarias portiones quondam Dominici, filii Lach, a detentoribus easdem litigiario processu mediante recaptiuari niterentur. Unde facta huiusmodi protestatione praefatus Ladislaus in sua et praedictorum Laurentii, Stephani, Michaelis et Pauli, Petri, Nicolai et Michaelis personis iam dictos Petrum et alterum Petrum, Laurentium, Demetrium et Simonem, iireo, ne suas ac dictorum Laurentii, Stephani, Michaelis, Pauli, Petri, Nicolai et Michaelis portiones ex dictis possessionibus et possessionariis portionibus dicti Dominici, filii Lach, ipsos iure tangentes praescri plis perpetuare valeant atque possint modo aliquo, prohibuisset contradicendo et contradixisset inhibendo, coram Comite Capellae regiae antedicto. In quarum contrarium praedicti Nobiles in causam attracti pro praemissis per ipsos exhiberi assumptis Instrumentis, quasdam duas Litteras ambas prhefati Comitis Thomae, olim Judicis Curiae regiae, unam privilegialem vigesimo secundo die octavae festi B. Georgii Martyris, et aliam patentem feria quinta proxima post festum B. Nicolai Confessoris, ambas in anno Domini MCCCLI. confectas, in eiusdem Com. Palatini produxissent conspectum. Quarum primae scilicet litterae j>iivilegialis continentia, omissis aliis omnibus articulis