Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

ipsi Magister Petrus et sui fratres eidem Stephano persoluere vel vineam alias consimilem et equalis estimationis eidem Stephano emere teneantur, hoc tamen declarato, quod quia nunc idem Magister in promptis denariis tradidisset, quos idem Ste­phanus se plenarie recepisse asserebat, ideo dicti decem floreni in estimationem dicte vinee in dicta Gyugh nunc per ipsumStephanum eidem Magistro Petro et suis fratribus — — — annotatus eundem Stephanum, filium Herbordi, in processu litis, super facto predictarum possessionum et pos­sessionariarum portionum per annotatum Stepha-» num dictum Messer mote vsque ad finalem deter­minationem eiusdem — — — — assumpsisset et assuinpsit nostri in presentia prout predicti Stephanus, filius Herbordi, et Magister Petrus personali astantia sponie assumpserunt coram no­bis. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpe­tuam — — — authentici sigilli nostri munimine roboratas eisdem Petro et suis fratribus duximus concedendas. Datum in Wissegrad sabbatho pro­ximo ante Dominicam Reminiscere, anno Domini MCCCLXX. septimo. L. S. pendentis. E membrana origin. in medio laeerata et obliterata coll. Nic. Jankoyics. CCX-LIV. Nicolaus de Gara Palatinus longam Magistri Pe­tri de Czirke litem decidit. A» 1377. Nos Nicolaus de Gara, Regni Hungariae Pa­latinus et Judex Cumanorum Memoriae commen­dantes tenore praesentium significamus, quibus expedit universis. Quod Magister Petrus, dictus Czirke, de Ida, personaliter iuxta continentiam lit­terarum, Domini Ladisiai Ducis, pridem similiter Regni Hungariae Palatini, prorogatoiiarum , et

Next

/
Thumbnails
Contents