Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
decessores ipsorum quibuspiam impignorassent, vendiilissent, vei aliquo modo alienassent, tempore dicte diuisiocis huiusmodi portiones et particulas reduxissent, divisionique applicassent. Datum feria sexta proxima ante quindenas festi beati JVlichaelis Archangeli, anno Dom. M. CCC. LXX. quinto. Quibus quidem literis exhibitis, quia p refati regius et annotati Capituli homines termino in prefixo ad faciem predicte possessionis Mosgow predictis partibus nec non vicinis et commetaneis eiusdem presentibus accedendo ? eandem primo in quatuor partes diuisisse , rectamque quartam partem eiusdem eidem Dominico statuisse, demum aulem residuas tres partes diuidendo rectam medietatem eiusdem cum dictis molendinis et sessione ac aliis suis vtilitatibus, similiter eidem Dominico, aliam vero medietatem earundem trium partium cum vno loco molendinali nec non cum dicta sessione prope dictum locum molendinaleni habita, et aliis quibuslibet suis vtilitatibus prefato Andree, filio Deinetrii, iuxta premissam nostram iudiciariam commisisse, propriis curiis ipsarum partium eisdeui dereiictis statuisse, ex serie prescriptarum litterarum prefati Capituli Quinqueeecles* rescriptionalium adinueniebantur, pro eo vnacum prelatis, baronibus et regni nobilibus nobiscum adsidentibus, predictam quartam partem dicte possessionis Mosgow ac medietatem residuarum trium partium eiusdem, cum predictis molendinis et sessione ac aliis vtilitatibus ipsarum eidem Dominico, aliam vero medietatem ipsarum trium partium modo simili cum predictis loco molendini et sessione ac aliis suis vtilitatibus predicto Andree, partiumque heredibus vniuersis iuxta seriem premissarum litterarum eo iure , quo eis dinoscuntur