Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
Borsodiensis et Judicum Nobilium eiusdem Comitatus in causa Magistri Joannis, filii Joannis Kakas de Kaza, contra Magistrum Ladislaum fratrem eiusdem. A. MCCCLXXIY. lbidem, CCXXIl. Transmissionalium exemplar. A. 1374. Transmissionales MagistriEmerici Vice-Comitis de Sarus, quibus causam Gregorii, Johannis, Andreae, Michaelis ac Nicolai de Kokan contra Matthaeum, filium Joannis de Cheple, ratione possessionis eiusdem Kischarusina vocatae motam, ac ad praesentiam reginae transmissam, inde vero remissam, e mandato regio ad praesentiam Judicis Curiae regiae transmittit. Datum inSarus, feria secunda praenotata. Anno Domini MCCCLXXIV." In papjro, sub sigiliis quinque, quorumlocus apparet. Ibidem. CCXXIII. Capitulum Agriense divisionales suas Nemethianis An. 1331 editas privilegialiter transcribit. A. 1374. Omnibus Christi fidelibus, tam praesentibus, quam futuris, praesens scriptum inspecturis. Capitulum Ecclesiae Agriensis salutein in omniurn Saluatore. Ad vniuersorum notitiam harum serie volumus pervenire: Quod Dominicus, filius Petri, filii Andreae, et Ladislaus, filius Jacobi, filii eiusdem Petri de Nempti, pro se et pro Johanne, filio Ladislai, filii praescripti Petri, ad nostram personaliter accedentes praesentiam exhibuerunt nobis literas nostras clausas tenoris et continentiae infrascriptae; petentes nos cum instantia, vt ad maiorem evidentiam et cautelamjvlteriorem totam formamearumdem literis nostris priuilegialibus inseri,