Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
fratris sui Johannis, quod vt primum Joannes dictusSiket, filius dicti Nicolai de Putnuk, residuos 190 florenos auri ex pretio impignorationis Horvathi, per eundem Johannem Petro, filio Demetrii de Csecs, ac Johanni, filio eiusdem 250 florenos faciente deposuerit, quum iam dictam possessionem Horvathi idem Michael reluisset, illico remissurus sit. A. MCCCLXVI. Ibidem. CL» Joannes de Putnoh possessionem suam avitam Petro de Csccs coram Capitulo yigriensi oppignorat. A. 1366. Pignoratitiae Joannis, filii Nicolai dicti Vecse ' de Puthnok, pro se, et Ladislao, filio suo infantulo, quibus mediantibus pro exsoluenda doteClarae, relietae Rajnoldi, filii dicti Nicolai, ac quarta puellari Helenae, fdiae eiusdem Ilajnoldi, consortis vero Nicolai de Zur, possessionem Horvathi, cuius quartam partem Michaei et Johannes, filii Ladislai, filii eiusdem Nicolai, possiderent, 250 florenis auri Magistro Petro, filio Demetrii, dicti Csaba de Bela etCsecs, ac filio eius Johanni coram Capitulo Agriensi impignorat. A. MCCCLXVI. In forma pariclae. Ibidem. CLI. Capitulum Agriense Michaeli de Putnuh super iuramento deposito expeditorias dat A. 1366. Expeditoriae Capituli Agriensis super eo, quod Michael, filius Ladislai, filii Nicolai Vecse dePutnuk, contra Andream Heeny in villa Tornallya commorantem iuxta adiudicatorias Nicolai Palatini litteras iuramentum super eo deposuisset, quod dum Emericus, filius eiusdem Heeny, frater dicti Andreae mortuus fuisset , vniuersi equi eiusdem 25 florenos valentes per praedictum Andream