Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
morie commendamus tenore presentium significantes vniuersis, quod quia vir mngniHcus Nicolaus Kontli, fid; lis regni nostri Palatinus et Judex inter cetera Comanorum, preces pro fideli nostro Magistro Petro, filio Nicolai de Erestuen notario Judicis nostre curie cum multa, diligentique instantia obtulit nostre celsitudini valde cordiales. Igilur nos sicut ad ipsius nostri Palatini precum instantias sic nonminus consideratis prefati Magistri Petri notarii industriosis seruiciis, quibus ipse in sagaci regnicolarum nostrorum causantium et in ipsa nostra curia litigantium expeditione, pro nostro regio honore, ipsorumque nostrorum renicolarum vtilitate gratum seexliibuit, toto suo posse, semper acceptum, nobilern Dominam, Clara nominatam, suam consortem, filiam videlicet quondam Andrec, filii Pauli de Feyreghaz, Comitatus Symighiensis, qui Domino volente orbatus solatio heredum sexus masculini dies sue vite elausit extremos, vniuersarum eiusdem quondam Andreae, patris sui, possessionum et possessionariarum portionum vbique in dicta scilicet Feyreghaz et alias existentium, ipsum quocunque iusto et rationabili titulo contingentium, rerum etiam et bonorum omnium institnirnus creauimus et de plenitudine nostre potestatis ac gracia speciali prefecimus verum heredem, legitirnum et successorem. Sie vt prenominata nobilis Domina Clara, consors videlicet ipsius Magistri Petri, puerique eiusdem et heredes in ius, proprietatem et Dominium omnium possessionum et possessionariarum porcionum, iurium etiam earundem et vtilitatum, imo rerum et bonorum vniuersorum dicto quondam Andree, velut filii sui seu masculini heredes eiusdem ex premissa nostra gracia succedere possint, institutione