Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
per medietate possessionis Vadna, pro parte Ladislai, filii Joannis, filii Kakas de Kaza, pro quadringentis florenis regalibus coram Capit. Agriensi emanatae. A. MCCCLXIV. Ibidem. CXLIII. Testamentum Nicolai, filii Jacobi, exhibet. Anno 1364. Testamentum Nicolai, filii Jacobi, quo vniuersas possessiones suas fratri suoStephano, filiae vero suaeAnis vocatae, pretium redemptionis villae Paznan vocatae, legat. Fit in illo mentio equi coloris Peg, quod hodie Pej denotat. A. M. CCC. LXIV. emanalum coram homine Capituli Agriens. lbidera. CXLIV, Mandatum Ludovici regis in fine Apr. ad Saracenum Supr. Tricesimat. R. missum, ut Vice Tricesimat. suis signantcr Simoni de Jaurino interdicat exactione/n Tricesimae a victualibus. A. 1365. Ludouicus, Dei gratia rex Hungariae, fideli— bus suis Magistro Saracheno Comiti Camerar. salium partis Transiluaniae ac tricesimatori regni sui, vel fratribus eiusdem salutem et gratiam. Refertur nostrae Maiestati quod offieiales seu famuli vestri in tricesimis constituti, specialiter autem Symon Vicetricesimator vester in Jaurino existens quadam abusione et novitate inventa, de quibuslibet rebus minutis comestibilibus tricesimas extorquerent. CJnde cum nos huiusmodi novitatem fieri nolumus, fidelitati vestrae firmissime praecipiendo mandamus, quatenus statim visis praesentibus hoc intercipiatis cum elfectu, ut dicti vestri famuli et Vicetricesimatores, specialiter ipse Symon de dictis rebus minutis comestibilibus, vt