Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
strae, Eustacliio Sclauoniae, Nicolao de Machov, Nicolao de Zeech, totius Croatiae et Dalmatiae Banis, Chiko Tauernicorum, Leukus Dapiferorum et Pincernarum, Dionjsio Agazonum nostrorum Magistris, ac M. Simone Comite Poson., aliisque quam plurimis comitalus regni nostri tenentibus et honores. Literae hae Cod. dipl. tom. VIII. vol. III. p. 40. integrae datae haud sunt. Communieatae per Nie. Janlcovics. XCFIII. Conventus Hospitalariorum de Alba, Andream, fdium Chydur de Alap, portiones suas nepotibus intertentionis sub onere contulisse, atteStatur. A. 1359. Nos Conuentus Cruciferorum Domus Hospitalis S. Regis Stephani deAIba omnibus Christi lidelibus, tam praesentibus, quam futuris, praesentem paginam inspecturis, salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod Andreas, filius Chydur (vel Gydur) de Alap, de cuius personali notitia Petrus, filius Dunay de Lyord etLadislaus, filius Raynoldy de Kereztes, nos reddiderunt tutiores ac certiores ab vna, parte vero ab altera Salamon, filius eiusdem Chydur, et Barnabas, filius Michaelis, nepos eorumdem Andreae, et Salamonis de eadem Alap coram nobis personaliter constituti, per prefatum Andream, filium Chydur, propositum extitit viua voce et relatum, quod ipse possessionarias portiones suas Galfeolde et Chetfeolde vocatas ipsum solum iure hereditario contingentes in dicta Alap habitas et existentes cum omnibus vtilitatibus suis, quovis nomine vocitatis, spectantibus et pertinentibus ad easdem, ratione fraternitatis et affinitatis predictis Salamoni, filio Chydur, et Barnabae, filio Michaelis, nepoti suo, et per