Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
seu eis constiterit fbre contemptores, contradictores et rebelles, dictascjue sentenlias per nos superius latas incurrisse, et eis esse iigatos, in suis ecclesiis, dum populus in eis conuenerit ad diuina officia audienda, sic ligatos exconimunicatos, suspensosque, et interdictos publice denuncient et faciant ab aliis euitari lamdiu, donec dictis nostris monitionibus et mandatis plene paruerint et suae absolutionis beneficium a nobis, vel superiori noslro meruerint obtinere. Et nihilominus omnia et singula nobis in hac parte commissa plenarie exequantur iuxta traditam a sede Apostolica nobis formam. Ita tamen, quod ipsi subdelegati nostri aut aliquis alius nihil in praeiudicium dicti Domini Thomae Archiepiscopi valeant atlentare, nec circa suprascriptas sententias per nos latas, absoluendo, vel suspendendo aliquid immutare. Et si contingat nos super praemissis in aliquo procedere, de quo nobis potestatem omnimodam reseruamus, non intendimus propler hoc commissionem nostram praedictam in aliquo reuocare, nisi de reuocatione ipsa specialem et expressam in nostris faceremus litteris mentionem; per hunc autem nostrum processum nolumus, nec intendimus nostris in aliquo praeiudicare collegis, quo minus ipsi, vel eorum alteri, seruato tamen lioc nostro processu, valeant in huiusmodi negocio procedere, prout ipsis vel eorum alteri placuerit et videbitur expedire. Praefatas quoque litteras Aposlolicas et instrumenta praedicta volumus penes eundem Dominum Archiepiscopum vel procuratorem suum remanere, et non per vos, aut aliquem Vestrum, seu quemquam alium conlra psius voluntatem quomodolibet detineri. Con-