Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
eadem valle , ad dictos Procuratorem Comitis Camerarum Vestrarum , et lxomines eorumdem Archiepiscopi et M. Thauernicorum vestrorum armatis manibus irruentes, ipsos letalibus vulneribus sauciassent, in trapezeta seu mensa numularia euertissent tlorenos , grossos, denarios, ad numerum sexaginta marcarum ad terram dispersissent, vsque ad perditionem eorumdem. Datum ete. VIII. Jdem Ludouicus contra oppressores, ac iustitiae corruptores pro exule, ex asylo querulante , inquiri iubet. s. a. Ludouicus, Dei gratia rex Hungariae etc. etc. Fidelibus suis Capitulo Ecclesiae — — saluitem et gratiam. Lachrimabilis querela — — ihospitis nostri de ciuitate — — nobis patefecit, quod quia — — Iudex et Iurati ac hoispites praedictae Ciuitatis nostrae — — hospiti de eadem in linea attingerent consanguineitaItis, idem — — magnis diuitiis affluens, quosdam ex dictis iustitiariis muneribus, quosdam vero deliciis temporalibus continuis allexisset et allexit; ideo praetaxati iusliciarii ipsius ciuitatis nostrae, timore Dei postposito, hominumque verecundia proiecta, animos suos a vero tramite retrahentes, ob fauorem ipsius — — ipsum — in sua iustitia oppressissent, et rebus suis spoliassent, et nunc omnino in mortem suam anhelantes, exulari fecissent de ciuitate praemissa, pro quo ipse eosdem iustitiarios et proximos dicti — coram religiosis viris, fratribus in claustro beati — — vt tueri et defendi possit, in praesentiam nostrae regiae Maiestatis appellasset. Et quia etiam nos super huiusmodi scrupuloso negotio et seditione inter ipsos hospites nostros sic exorta 43