Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

An. Clu 1349. Sententia duelli per homagium, ac peregri­nationem Iubilaeam Romam composita. Nos Magister — Comes — Comitatus et Iud­lium de eodem, damus. quod—cum iuxtacontinen­tram priorum litterarura nostrarum, seriem nostri iudicii declarantium , die — post festum — iam praeteritum, inter — vt actorem, ex vna, et— veluti ad causam attractum , parte ab altera, co­ram nobis personale duellum fieri; eaedemque partes in area certaminis ,contra sese pedestre du­ellum dimicare, debuissent, adueniente ipso ter­mino, praedictae partes hinc et inde, cum suis armis, et instrumentis paratae ad dimicandum com­paruerunt coram nobis, et licet saepe dictae par­tes armis induitis, clypeisque et contis ad manus suas receptis in aream certaminis intrare voluissent tamen ipsae partes propter bonum pacis et concor­diae vnionem, interueniente etiara ordinatione, et amicabiii compositione proborum virorum, ob­tenta prius ad hoc nostra licentia iudiciaria, ta­liter inter seconcordasssent, quod praeallegatus— pro omnimoda expeditione mortis — fratris eius­dem — et rerum suarum ablatione, assumsit da­re, et soluere XXV. marcas computi — partim in promta pecunia, partim vero in aestimatione condigna in terminis futuris. In termino autem ip­sius vltimae solutionis annotatus— Quinquagesirao se Nobilibus, sibi similibus, resolutis cingulis, et discalceatis pedibus, oranes baculos in manibus suis cum humiliatione retinentes ad domura ipsius — accedere, et eidem tanquam rei supplicare, ac in ilia die in dorao aliquali, Ioco carceris deputa­to, tamdiu donec idem — his omnibus peractis et

Next

/
Thumbnails
Contents