Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

beamus necessario : igitur vestrae Nobilitatis ami­citiam petimus, monemus, et exortamur per prae­sentes, quatenus vniuersi vniuersaliter , et singuli vestri singulariter, quibuslibet aliis negociis vestris postpositis die — post festum —iam venturum ad viliam —, conuenire, et nobiscum tractare de­beatis aliudque nullo inodo facere praesumatis in liac parte; siquisenim ausu temerario in dicta con­gregatione per se vel per iegitimum suum procu­ratorem comparere neglexerit, iudicio trium mar­carum onerabitur eo facto; quas nos sine mora exigemus ab eodem. Praesentes autem, postquam vnus vestru.m periegi fecerit, statim ad alium vi­cinum suum currere faciat, et destinare sine mo­ra , ne per hoc negligatur tractatus supra dictus. Datum etc. Ex Forinulis Solenn. Styli Hung. p. 8. IV*. Ludouicus conspirationis cum Venetis incusatum f et incu­satorem ad duellum adiudicat. s. A. Nos Ludouicus, Dei gratia rex Ilungariae, etc. Significamus quod quum nos cum Praelatis, et re­gni nostri J3aronibus in consiiio consedimus cum vehementia et amarifico corde, in conspectum nostrae regiae Maiestatis accedendo voce publica clamavit, quod — — — nuperrime, cum quibusdam ad se pertinentibus in vnum conspiran­tes , a Yenetis — millia florenorum clandestine recepisset, et sic ipsam ciuitatem — vocatam , nec per se, nec per suos proximos, ac ad ipsum pertinenteSj viribus inuadere, et fideliter expugna­re valuissent; propter quod omnis exercitus no­ster confusus, et abinde auulsus, et sine trium­pho abscessisset; nos et Principes nostri, per tale

Next

/
Thumbnails
Contents