Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

cccx. An. Ch. 1382. Idem Ludouicus alias in Misle edit lit­teras. Lodouicus R. IL edidit alias iitteras in Misle. Anno Domini M. CCC. LXXX. secundo, in festo decoliationis B. loannis Baptistae." Dan. Cornides MSS. Tom. X. p. 323. CCCXI. An. Ch. 1382. Idem Ludouicus subsidium Carolo Dyrra­cliino contra Ludouicum Andegauen. per Banum Dalm. ac Croat. appsirari iubet. Ludouicus — — Fidelibus suis magni­fico viro, Emerico Bubek, regnoruin Dalm. et Croat. Bano, item rectoribus, consiliis et com­munitatibus ciuitatum et insularum Dalmatiarum, quibus expedit, salutem et gratiam. Quia senti­mus, aduersus serenissimum principem, D. Caro­lum, Ierusalem et Siciliae regem illustrem, fra­trem nostrum carissimum, et eius regna, non modicam gentium armigerarum potentiam debere liostiliter aduenire; ipsumque fratrem nostrum non valemus, saluo lionore, permittere inauditum; fidelitatem igitur vestram requirimus, eidemque damus in mandatis, quatenus mox, habita prae­sentium notitia, vos cuin galeis, nauigiis et aliis exercitus necessariis, adeo velitis disponere, et munire studeatis , vt dum tempus opportunum aduenerit, in subsidium fratris nostri dilecti, more dispendio amputato, egredi ac proficisci valeamus; in quo nobis grate complacebitis. Datum Zoly, in festo S. Pliilippi et Iacobi Apostolorum. Anno Domini M. CCC. LXXXII." Luc. L. V. c. f. p. 400.

Next

/
Thumbnails
Contents