Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

test, aut queralibet de ciuili populo litteras docuerit, seu clericum fecerit, absque conscien­tia et consensione Domini sui, ipsum redimat, et insuper L. pensas persoluat." Magnates ac ISobi­les ad consummandum litterarum curriculum ad oras exteras sunt profecti: Ita Nobilis Iuuenis Be­tlilem earumdem gratia Parisios concessit A. 1175. Vide Codicis Diplomatici Tomo IL p. 199. Huc facit Svnodi item Budensis Cap. 66. stututum: „Excommunicentur Monachi ac religiosi, qui re­lictis claustris suis, absque Praelatorum suoruin licentia , ad scholas ire, aut aliud, quam Grain­maticam y aut Logicam in scholis audire praesu­munt." Apud Car. Peterfi Conc. Hung. cap. I. pag. 124. §. 8. Angustos hos eruditionis litlerariae Can­cellos excessisse, ac ius quoque Canonicum, cum Ciuili Pioraano, tradidisse frequenti Discentium co­horti videtur Capitulum Vesprimiense: ait quippe Ladislaus Chunus A. 1276. „Notitiae pateat vni­uersorum, quod in Vesprimiensi Ciuitate, a tem­pore, quo in Hungaria (fides coepit) Catholica, Dei dono liberalium artium studia , per quae mandata diuina manifestius declarantur, prout Pa­risiis in Francia,. doctrinae Docentium px-aeemi­nentia, et copiosa discentium frequentia prae ce­teris regni Hungariae Ecclesiis fama florida, cre­brescente celebritate hactenus coruscauit et cul­tus iustitiae ad regni iura conseruanda, inibi ob­tinuit principatum; — nunc malignitate perse­cutorum eiusdem Ecclesiae faciente, poene redu­ctae fuerant in cinerem et fauillam; cuius nos destructioni et vastationi miserandi compassione condescendere cupientes, — vt ibidem studium ?

Next

/
Thumbnails
Contents