Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
altera; in personis propriis, cum pugilibus eorum, vt debebant, coram Domino rege comparuerunt; et quamquam pugiles partis vtriusque in contra inuicem diutius dimicassent; postmodum laraen de permissione Domini regis et nostra per arbitrium Baronum regis et reginae, qui tunc inibi personaliter aderant, reuocato ipso duello, taliter concordarunt; quod idem Comes Steplianus, filius File Bani, personaliter astando coram nobis, praedictam terram ad vsum duorum aratrorum et dimidii sufficientem, quam ad ipsam terram suam Gyond pertinere dixerat , iuxta propositionem suam in figura iudicii habitam, officiales vero eiusdem Dom. Episcopi dicebant esse Ecciesiae Transiluaniae et spectaie ad villam Tasnad, in eisdem metis et terminis, prout per ipsum reambulata et expedita extiterat, in forma coinpositionis et concordiae eidem Ecclesiae Transiluaniae Beati Michaelis reliquit, dedit et statuit cum omnibus vtilitatibus suis pacifice perpetuo possidendam. Datum Budae in crastino octauarum Natiuitatis beatae Virginis Mariae. Anno Domini millesimo trecentesimo octuagesimo primo." E transumto authentico Capituli Varadiensis A. 1582. V. infra. CCXCII. An. Cli. 1381. Hospites de ^za^fj^^ob denegatas impulsu Monialium Archiepiscopo Strigonien. decirnas, excommuuicati , defecturn hunc se reparaturos obti' » gant. In nomine Doinini Amen. Anno Domini M. CCC. LXXXI. die vero sexta mensis octobr. hora nona, vel quasi, indictione quarta, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Vrbani, diuina prouidentia Papae Vf. anno eiusdem