Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
a parte meridiei, ipsis Stephano et Dominae coniugi suae commisissent; item quandam vnam particulam terrae retro ortum Iobbagionum praedictorum Stephani et Dominae coniugis suae, longitiudinem vnius iugeris terrae, versus partem occidentis adiacentem, septem iugera in se continentem, eisdem Stephano et Dominae coniugi suae, viceuersa autem aliam particulam terrae, in diuerticulo dictorum septem iugerum terrarum a parte orientis adiacentem, similiter septem iugera in se continentem, praefatis Magistro Petro et Dominae consorti suae reliquissent; item quasdam terras arabiles, condam Samsonis et Ioannis, filii Eliae, prout eaedem hactenus inter partes praemissas diuisae exstitissent, ipsas partibus iam dictis eodem inodo communiter vti permisissent: deinde vero prata in facie praedictae possessionis Feyrheghaz vocatae habita, hac serie diuisissent, vt primo quoddam pratum inter sessiones ipsarum partium habitum, in duas diuisissent partes, ita videlicet, quod prout tres metae in medio dicti prati de nouo erectae, longitudinem vsque quandam arborem vulgo Eger dictarn, ad duas partes distinguerent, vna medietas eiusdem iuxta Sessionem praedictorum Magistri Petri et Doininae consortis suae habita, eisdem , altera vero dimidietas eiusdem, praefatis Stephano et Dominae coniugi suae, iuxta praedictam sessionem ipsorum cessissent; item iuxta praedictum pratuin quandain paruam parliculam prali modo simili in duas diuisissent partes, quarum vna medietas, prout vna meta terrea in medio dicti prati erecta, ad partem meridionalem distingueret, eisdem Stephano et Dominae consorti suae, altera vero ine-