Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

nibus iiabitis, ipsi parti, huiusmodi defectum pa­tienti suppleuissent, assignassent, et coaequassent y ac mensuras signis melalibus a sese distinxissent. Nam primo terras arabiles, intra limitites et ter­minos metales dictae possesstonis Feyrlieghaz vo­catae existentes, hoc modo diuisissent, quod pri­mo vnam particulam terrae arabilis, prout latitu­do eiusdem ab vna arbore pyri siluestris versus partem aquilonis vsque metas, seu terminos pos­sessionis Sampson, longitudo vero eiusdem, ex vna parte versus partem orientis vsque quandam viam, ex alia autem parte versus partem occiden­tis, vsque quoddam pratum se extenderet, in duas diuisissent partes, quarum vnam partem, prout vna meta terrea in medio dictae terrae erecta di­stingueret, a parte meridionali praefato Magistro Petro et Dominae consorti suae ; alia vero me­dietas eiusdem , a parte aquilonis adiacens, anno­tato Stephano, filio Deseu, et Dom. coniugi suae, itein duo iugera terrarum penes siluam Hemel­lye vocatam, a parte occidentis, nec non septem iugera penes eandem siluam a parte orientis, vsque quandam viam adiacentia, praedictis Magistro Pe­tro et Dominae consorti suae, a conuerso vero si­militer nouem iugera terrarum, iuxta dictam vi­am, a parte occidentis , in vno volumine existen­tia, iam diclis Stephano et Dominae coniugi suae cessissent; item quandam vnam particulam terrae arabilis, cuius longitudo se extenderet a prato Haas vocalo, versus partem orientis, vsque siluam seu viam magnam Vasarusut vocatam, quae du­ceret de possessione Mauch nuncupata in villam Sithna vocitatam, latitudo vero eiusdem faceret duorum diuerticulorum iugera terrarum, taliter

Next

/
Thumbnails
Contents