Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
lica dignaremur. Xos igitur attendentos sincerae deuotionis afFectum, quo nos et Romanam Ecclesiam reuereris, acsperantes, quod illius, per quem reges regnant et principes douiinanlur, tibi suffragante clementia praedictos habitatores et incolas, qui Ludouico faciente praedicto contra nos et Romanam Ecclesiam in schisma demum damnabiliter sunt collapsi, ad viam salutis et iustitiae reuocabis, ac considerantes, quod olim praefatus Ludouicus felicis recordationis Gregorio Papae XI. praedecessori nostro super hoc humiliter supplicauit, praemissis et aliis rationalibus causis moti, huiusmodi tuis in hac parte supplicationibus inclinati, te a quacunque regulari obseruantia, ad quam ex professione praedicta, aut mora, quam in praefatis monasteriis, vt praemittitur, fecisse dignosceris, quomodolibet adstrictus existis, ex apostolicae potestatis plenitudine per praesenles absoluimus: tibi nihilominus concedentes, quod comitatus, ducatus et quaecunque alia temporalia dominia, quae ex successione, vel alias iusto titulo ad te pertinent et pertinebunt in posterum, et regnum ipsum, si tibi legilime debeatur, recipere, obtinere, regere ac etiarn gubernare per • inde libere et licite valeas, ac si in dicto Cisterciensi ordine professionem regularem minime emisisses, nullamque in eisdem monasteriis vel eorum altero moram traxisses, constitutionibus apostolicis, nec non statutis apostolica auctoritate, vel quacunque alia firmitate roboratis, contrariis non obstantibus quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae absolutionis et concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire: si quis autem attentare praesum51