Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
CCLXIX. An. Ch. 1381. C/f/nens Antipapa , . Wladislaum Cuiauiae Ducis natum , Ludouici Ji. 11. aemulum quoad Poloniae regnum, votis religionis haud teneri, declarat. Clemens, Episcopus Seruus Seruorum Dei, dilecto, filio nobili viro Voladislao, quondam Casimiri Ducis Cuinacensis nato militi, Voladislauiensis dioecesis, salutem et apostolicam benedictionem. Sedes Apostoiica pia mater animarum salutem desideranter afFectans, personis sibi deuotis generosi sanguiniselaritate fulgentibus, libenter sue benignitatis gratiam impertitur, in illis praesertim , per quae salus lmiusmodi verisimiliter creditur prouentura. Sane petitio pro parte tua, nobis nuper exhibita continebat, quod in regno PoJoniae de antiqua et approbata et hactenus paci-» fice obseruata consuetudine est obtentum, quod aliqua mulier non succedit in eo, idque fuit ibidem pacifice obseruatum a tempore cuius contrarii memoria non existit, quodque tu clarae memoriae Casimiro, Hegi Poloniae, tertio consanguineitalis gradu per lineam masculinam coniunctus et proximior masculus per huiusmodi existebas et quod idem rex, qui nullum superstitem filium, sed filias tantum habebat, attendens, quod sibi propterea in dicto regno deberes succedere, dictaeque fdiae excluderentur ab illo, coepit te persequi odio capitali, teque duobus ducatibus, quos in eodem regno pacifice possidebas nequiter spoliauit, totque insidias vitae tuae posuit, quod te oportuit de partibus illis recedere, et cum in Allemania te non reputares securum, ad regnum Franciae transiuisti, et. quia non habebas, quo