Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

CCLXVI. An. Ch. 1381. Eadem Elisabeth mercatores extraneos pro debitis aut ojjensis aliorum arrestari aut iudicari vetat. Elisabetlia , Dei gratia , Regina Hungariae, Poloniae, Dalmatiae , etc. Fidelibus suis vniuersis Praelatis, Baronibus, Comitibus, Castellanis, et TSobilibus, Ofiicialibus, et aliis cuiusuis status et conditionis hominibus, item ciuitatibus es liberis villis, eorumque rectoribus infra ambitum Regni nostri Hungariae constitutis, quibus praesentes ostenduntur, salutem et gratiam. Grauis querela Mercatorum de Yienna et Austria nostrae Maie­stati porrecta, nobis detexit eo modo , quod cum ipsi pro aquirendis eorum victui necessariis cum mercantiis ipsorum diuersorum generum et speci­eruin existentibus per clymata Regni nostri profi­ciscerentur, per nonnullos ex vobis arrestarentur, et in personis per vos iudicarentur, potissime pro deb itis, ofiensis , et excessibus aliorum ; \n de cum immunes et innoxios pro reis et culpabili­bus punire non liceat quoquo modo; igitur fide­litali vestrae firmissimo damus reginali sub prae­cepto, quatenus a modo et deinceps in antea, ipsos mercatores de Vienna et Austria, cum ad posses­siones et tenuta vestra, ac vestri in medium com­muniter vel singillatim cum mercantiis eorum, cuiuscunque generis eadem existant, memoratis perueniant, ipsos pro debitis, et olfensis aliorum in rebus arrestare, et in personis iudicare, ad propositiones quorumcunque nequaquam audeatis, nec praesumatis, et aliud sicut nostram grauissi­mam indignationem ircurrere formidatis, non fa­ctri in praemissis. Si autem ipsi dcbitores, el

Next

/
Thumbnails
Contents