Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
vniuersis: Quod licet inter religiosum virum f Dominum Fratrem , Ioannem Abbatem Monastery de Topliclia, vt Actorem ab vna, parte ex altera Magistruin Paulura, filium Georgii de Zvyn, vt in causam altractum, super facto quarumdam possessionum de Dycli, Thacha, et Paztucha , vocatarum per ipsuin Dominum Abbatera, ad dictum suum Monasterium Beatae Virginis, per ipsum vero Dominum Paulum ad castrum suum Zrvn appellatum pertinuisse et pertinere debere allegatarum, quaestionis et litis materia suscitata fuisset et evorta in conspectu nostrae Maiestatis, tamen quia idem Magister Paulus huiusmodi litteras nostras priuilegiales corara nobis curauit exhibere, quod nos dictum castru m Zry n cum suis pertinentys in concambium cuiusdam alterius castri Oztrowicza vocati dedissemus et contulissemus, et ipsum Magistrum Paulum in dominio eiusdera castri et suarum pertinentiarum contra quoslibet assumpsissemus conseruandum, tura pro eo, tum etiain ex eo quia Mykch, filius Dragoy, qui cum procuratoriis litteris Capituli Ecclesiae Zagrabiensis pro ipso Domino fratre Ioanne Abbate astabat, nec per Magistrum Georgium, Patrem ipsius Pauli, nec etiara per ipsum Magistrum Paulum,ad quem nominationem dicto Monasterio in ipsis possessionibus factara fuissc , nec etiara aliquas litteras priuilegiales vel inquisitionales contra ipsos Magistros Georgium et Paulura super facto occLipationis praemissarum possessionum ipsum Dominum Abbatem habere, et ad praesens vel futurum posse exhibere ad nostram requisitionem referebat; quod allegabat, quod etiain si huiusmodi litteras inquisitionales et prohibitionales dictus Dominus habuisset, et nnno