Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
cursibus metarum, videlicet, nomina contradictorum, et citatorum, si qui fuerint, terrainumque assignatum, nobis fideliler rescribatis. Datum Budae proximo die festi S. Laurentii Martyris. Anno Domini Millesimo , trecentesimo, octuagesimo primo. ( < E transumto eiusdem Ludouiei Anno 1382. Coll. Heuenesi. T. I. p. 92 — 3. CCLVIL An. Ch. 1381. ldem Luduicus tertiam partem nauli de Pest/i , falsa suogestione ademtam , Praepositurae de Vet. Buda restituit. Nos Ludouicus , Dei gratia , Ilex Ilungariae, etc. memoriae commendamus, significantes vniuersis quibus expedit praesentium per tenorem: quod licet nos tributum carinarum de Pesth, ad falsam suggestionem , et lacitam verilatem villici et carinariorum de Pestli, eisdem carinariis contutulissemus: tamen demum scita et cognila veritate, quod ipsum tributum ad Ecclesiam Beati Petri de Veteri Buda per collationem Sanctorum Progenitorum nostrorum pertinebal ab antiquo; nos ipsum tributum de carinis pertinens, ac tributum salium, nec non denariorura , videlicet terliam parlem de naulis prouenientiurn , Praeposito et Capitulo Budensi restituimus et relinquimus pacifice possidendum, tanquam ius eorum haereditarium ab antiquo, iuxta Sanctorum Progenitorum nostrorum instituta , eisdem carinariis perpeluum silentium in hac parte imponentes. Datum Budae in ociauis SS. Petri et Pauli Aposlolorum. Anno Doraini M. CCC. LXXX. prirao. " Ex originali Canierali. Coll. IJeuenesi Tom. XIV. pag. 146-7.