Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
bus, quibus iidem hactenus freti sunt, viuere stare , et inuioJabiliter permanere debeatis. Qua propter fidelitati Vestrae mandamus regio sub edicto, quatenus vlterius et in antea cum eisdem fidelibus Saxonibus nostris praedictarum sedium de Megyes et de Selk, vos vnanimes in omnibus libertatibus et consuetudinibus reputetis, et eis adiunctos et applicatos teneatis, cura ipsisque secundum ipsorum ritum et consuetudinem collectas, prout decet, de domibus numeralibus nostrae Maiestati persoluatis: mandantes eisdem fidelibus nostris Saxonibus dictarum sedium de Megyes et de Selk, vt »praemissae nostrae dispositioni contravenire non attemptent, sed vos populos nostros de praefata EbesfaJua, et de aliis villis pertinentibus ad eandem, vlterius et in antea, pro veris et legitimis sociis habere debeant et tenere, et eisdem iuribus, consuetudinibus ac libertatibus vti, frui et gaudere permittant, quibus ipsimet potiuntur et libere, pacifice et quiete, ac sine quolibet impedimento. Aliud igitur non facturi. Praesentes autem semper apud vos volumus permanere. Datum in villa Gradna, quinto die fesli beatorum Petri et Pauli Apostolorum. Anno Domini M. CCC. octuagesimo primo." L. S. minoris in cera rubra appressi. Idem ibidem. CCLI. Aru Ch. 1381. Idem Ludouicus iudices suspectos causarn ludicatam ad forum suum transmittere iubet, Ludouicus, Dei gratia, Rex Hungarie, Polonie, Dalmacie , etc. Fidelibus suis Comiti vel V. fomiti et Iudicibus Nobilium Couiitatus de Sarus,