Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

lippo, filio lohannis deNabrad, vel Petro, filio Iwan de Gerzenehe, seu Nicolao, filio Stephani de Goricha, aut PauJo, filio Iacolji de Gyurge­vich, siueNicolao, filio Limbar de Zeurynycha, aliis absenlibus, homine nostro, et testimonio Capituli Ecclesiae Chasmensis, quod per ipsum Capitulum serie praesentium illic transmilti iube­mus, in specie vel in transcripto, litlerarum eius­demCapituli, in nostram expeditionem dare, as­signare debeatis. Quae si fecerilis, bene quidem, alioquin in lermino per dictos nostrum et ipsius Capituli Chasmensis homines vobis praefigendo contra nostram Maiestatem absque vJteriori prae­rogatione in praesentia regni nostri Palatini com­parere debeatis, aliud non facturi, ac praesen­tium et praemissorum seriem, vt fuerit expediens in litteris dicti Capituli nostrae fideliler rescribi volumus et mandamus Maiestati. Datum in Ve­reuche in festo E. Emerici Ducis et Confessoris. .Anno Domini M. CCC. LXXX. primo." Ex originali Charta Camerae Hungar. L. S. lergo im­pressi, sub quo Ieguntur: Relatio Domini Palatini et Nicolai de Zeech, Comitis Curiae." Diplom. Szechenyi Tom. V. nro 160. CCXLVIIl. An. Ch' 1381. Idem Ludouicus libertates ciuium ds Brez­nobdnya suo Jirmat priuilegio. Ludouicus, Dei gracia Hungarie, Polonie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, CTallicie, Lo­domerie, Comanie, Bulgarieque Rex, Princeps Salernitanus et honoris montis S. Angeli Domi­nus. Omnibus Christi fidelibus, praesentibus, pa­riter et futuris, presentium noticiam habituris,

Next

/
Thumbnails
Contents